#Matth. XXVIII; Marc. XVI#Joan. III
Undecim autem discipuli abierunt in Galilaeam ad montem ubi constituerat illis Jesus. Et videntes eum adoraverunt, quidam autem dubitaverunt. Et exprobravit illis duritiam cordis eorum. Et ait: Data est mihi omnis potestas in coelo, et in terra, id est nunc apparet omnipotentia mea. Vel ita dixeram vobis, in viam gentium ne abieritis, sed quia Judaei abjecerunt me, quasi dederunt mihi potestatem, mittendi ubique terrarum sub coelo. Unde igitur subdidit: Ite in orbem universum, et praedicate Evangelium omni creaturae, id est homini, pro quo facta est omnis creatura. Vel qui habet participationem cum omni creatura. Unde et homo microcosmus, id est minor mundus dicitur. Et addidit: Docete omnes gentes, id est omnia genera gentium, servare quae dixi vobis, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. In inchoatione operum nostrorum eamdem proponimus formam verborum, sed invocando orantes, ut ad honorem Trinitatis fiat opus, quod inchoamus, et ut Trinitas nobis cooperetur. In baptismo autem dicitur affirmando, et est: Baptizo te in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, id est mysterium baptismi ego, sed auctoritas penes Trinitatem est. Qui crediderit, et baptizatus fuerit, salvus erit; qui non crediderit, condemnabitur. Non ait, nec baptizatus fuerit. Sine baptismo enim salvatur homo, cum eum excludit articulus necessitatis, non contemptus religionis. Unde quod dictum est: Nisi quis renatus fuerit, etc., sic intelligitur: Qui contempserit renasci. Ordini verborum Domini adhaerent haeretici hujus temporis dicentes, non oportere baptizari nisi credentem, et ideo non recipiunt baptismum parvulorum. Sed non intelligunt tempus, quo hoc dictum est. Primo enim, quia praedicabatur adultis, baptizandi erant adulti, quorum fides exigitur in baptismo. Postmodum parvuli eorum, ergo pro adultis potest intelligi hoc esse dictum. Vel si pro omnibus sic expone: Qui crediderit et baptizatus fuerit, hoc est qui in fide baptizabitur. Oportet enim baptizandum, vel per se, vel per alium credere. Signa autem eos qui crediderint haec sequentur: In nomine meo daemonia ejicient, linguis loquentur novis, serpentes tollent, etc., et hoc quoque pro tempore dictum est. Tunc enim signa fiebant, pro infidelibus convertendis. Quia ergo signa non sunt necessaria, non modo fiunt, sicut passim tunc fiebant. Nos enim cum arbusta plantamus, tandiu infundimus aquam, quousque in terra coalescant.